HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXVIII: De mutatione aquae in vinum

Et factae sunt nuptiae in Cana Galilaeae, id est in vico Galilaeae sic dicto, et erat mater Jesu ibi. Et vocatus est Jesus ad nuptias, et discipuli ejus, quidam scilicet futuri discipuli, quia ad verbum Joannis jam plures audiebant eum occulte, qui post omnino secuti sunt eum. Non est vocatus Joseph, sed Maria. Unde quidam dicunt Joseph fuisse mortuum, et Virginem transisse in custodiam filii, quia nec etiam deinceps legitur de eo in Evangelio. Quod si nondum mortuus, tamen certum est quod in passione Domini mortuus erat, quia uxor ejus alii commendata est. Quidam autumant has nuptias fuisse Joannis evangelistae, et ideo vocata Maria, quia matertera ejus, et Dominus, quia consobrinus ejus. Et dicunt, quod Dominus eum volentem nubere, ex his nuptiis vocaverit, quod certum non est. Et deficiente vino, dixit mater Jesu ad eum: Vinum non habent, quasi dicat: Da eis vinum. Respondit Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Licet. mulier sit quasi adjectum nomen fractionis quasi molier, tamen quandoque nomen sexus est, maxime quando virgo viri potens est. Et est sensus: Vis fieri miraculum, sed ad hoc agendum, quid habeo tecum commune? quasi diceret: Ex natura tibi communi non ago hoc, sed in hora passionis, quae nondum venit, ex communi natura mihi, et tibi patiar. Nec est credendum, secundum geneaticos, hoc dixisse Dominum, qui putant unumquemque horam suam mortis habere inevitabilem, secundum horam constellationis, in qua natus est, sed vocavit horam suam, id est a se dispositam. Voluntate enim mortuus est, non necessitate. Erant autem ibi sex lapideae hydriae, id est vasa aquatica, positae, secundum purificationem Judaeorum. Crebro Judaei baptizabant vasa epulatoria, et si casu aliquid tangerent immundum, nisi loti non comederent. Erant ergo positae, ut si forte contigisset aliquem de convivis oportere lavari, aquam haberent paratam. Impleverunt autem eas ministri aqua ad praeceptum Domini, et tulerunt aquam vinum factam architriclino, id est primati inter convivantes in triclinio. Triclinium quidam dicunt fuisse domum tricameratam, vel tres habentem testudines, sub quibus discumbebant. Vel forte tres erant ibi mensarum ordines, ut in refectoriis fieri solet. Et commendavit architriclinus vini bonitatem. Post in communi commendaverunt omnes miraculi novitatem. Hoc enim initio signorum manifestavit Jesus gloriam suam. Nec dicitur hoc esse initium, quin et prius signa fecisset, nascendo de Virgine, magos stella praevia ducendo, quadraginta diebus et noctibus jejunando, et hujusmodi. Sed hoc fuit primum publice, et ad publicandum factum, vel primum factum in Cana Galilaeae.